[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Unde dicitur Deut.XVIII, perfectus eris, et absque macula, cum domino Deo tuo.Et propter hoc etiam quadam professione utebantur; ut patet Deut.XXVI, profiteor hodie coram domino Deo tuo et cetera.[37784] Iª-IIae q.98 a.5 ad 1Ad primum ergo dicendum quod quicumque subduntur regi, obligantur ad legem eius observandam quam omnibus communiter proponit.Sed si instituat aliqua observanda a suis familiaribus ministris, ad haec ceteri non obligantur.[37785] Iª-IIae q.98 a.5 ad 2Ad secundum dicendum quod homo quanto Deo magis coniungitur, tanto efficitur melioris conditionis.Et ideo quanto populus Iudaeorum erat adstrictus magis ad divinum cultum, dignior aliis populis erat.Unde dicitur Deut.IV, quae est alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, iustaque iudicia, et universam legem? Et similiter etiam quantum ad hoc sunt melioris conditionis clerici quam laici, et religiosi quam saeculares.[37786] Iª-IIae q.98 a.5 ad 3Ad tertium dicendum quod gentiles perfectius et securius salutem consequebantur sub observantiis legis quam sub sola lege naturali, et ideo ad eas admittebantur.Sicut etiam nunc laici transeunt ad clericatum, et saeculares ad religionem, quamvis absque hoc possint salvari.ARTICULUS 6[37787] Iª-IIae q.98 a.6 arg.1Ad sextum sic proceditur.Videtur quod lex vetus non convenienter fuerit data tempore Moysi.Lex enim vetus disponebat ad salutem quae erat futura per Christum, sicut dictum est.Sed statim homo post peccatum indiguit huiusmodi salutis remedio.Ergo statim post peccatum lex vetus debuit dari.[37788] Iª-IIae q.98 a.6 arg.2Praeterea, lex vetus data est propter sanctificationem eorum ex quibus Christus nasciturus erat.Sed Abrahae incoepit fieri promissio de semine, quod est Christus, ut habetur Gen.XII.Ergo statim tempore Abrahae debuit lex dari.[37789] Iª-IIae q.98 a.6 arg.3Praeterea, sicut Christus non est natus ex aliis descendentibus ex Noe nisi ex Abraham, cui facta est promissio; ita etiam non est natus ex aliis filiis Abrahae nisi ex David, cui est promissio renovata, secundum illud II Reg.XXIII, dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Iacob.Ergo lex vetus debuit dari post David, sicut data est post Abraham.[37790] Iª-IIae q.98 a.6 s.c.Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal.III, quod lex propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris, idest ordinabiliter data, ut Glossa dicit.Ergo congruum fuit ut lex vetus illo temporis ordine traderetur.[37791] Iª-IIae q.98 a.6 co.Respondeo dicendum quod convenientissime lex vetus data fuit tempore Moysi.Cuius ratio potest accipi ex duobus, secundum quod quaelibet lex duobus generibus hominum imponitur.Imponitur enim quibusdam duris et superbis, qui per legem compescuntur et domantur, imponitur etiam bonis, qui, per legem instructi, adiuvantur ad implendum quod intendunt.Conveniens igitur fuit tali tempore legem veterem dari, ad superbiam hominum convincendam.De duobus enim homo superbiebat, scilicet de scientia, et de potentia.De scientia quidem, quasi ratio naturalis ei posset sufficere ad salutem.Et ideo ut de hoc eius superbia convinceretur permissus est homo regimini suae rationis absque adminiculo legis scriptae, et experimento homo discere potuit quod patiebatur rationis defectum, per hoc quod homines usque ad idololatriam et turpissima vitia circa tempora Abrahae sunt prolapsi.Et ideo post haec tempora fuit necessarium legem scriptam dari in remedium humanae ignorantiae, quia per legem est cognitio peccati, ut dicitur Rom.III.Sed postquam homo est instructus per legem, convicta est eius superbia de infirmitate, dum implere non poterat quod cognoscebat.Et ideo, sicut apostolus concludit, ad Rom.VIII, quod impossibile erat legi, in qua infirmabatur per carnem, misit Deus filium suum, ut iustificatio legis impleretur in nobis.Ex parte vero bonorum, lex data est in auxilium.Quod quidem tunc maxime populo necessarium fuit, quando lex naturalis obscurari incipiebat propter exuberantiam peccatorum.Oportebat autem huiusmodi auxilium quodam ordine dari, ut per imperfecta ad perfectionem manuducerentur.Et ideo inter legem naturae et legem gratiae, oportuit legem veterem dari.[37792] Iª-IIae q.98 a.6 ad 1Ad primum ergo dicendum quod statim post peccatum primi hominis non competebat legem veterem dari, tum quia nondum homo recognoscebat se ea indigere, de sua ratione confisus.Tum quia adhuc dictamen legis naturae nondum erat obtenebratum per consuetudinem peccandi.[37793] Iª-IIae q.98 a.6 ad 2Ad secundum dicendum quod lex non debet dari nisi populo, est enim praeceptum commune, ut dictum est.Et ideo tempore Abrahae data sunt quaedam familiaria praecepta, et quasi domestica, Dei ad homines.Sed postmodum, multiplicatis eius posteris intantum quod populus esset, et liberatis eis a servitute, lex convenienter potuit dari, nam servi non sunt pars populi vel civitatis, cui legem dari competit, ut philosophus dicit, in III Polit.[37794] Iª-IIae q.98 a.6 ad 3Ad tertium dicendum quod, quia legem oportebat alicui populo dari, non solum illi ex quibus Christus natus est, legem acceperunt; sed totus populus consignatus signaculo circumcisionis, quae fuit signum promissionis Abrahae factae et ab eo creditae, ut dicit apostolus, Rom.IV.Et ideo etiam ante David oportuit legem dari tali populo iam collecto.QUAESTIO 99PROOEMIUM[37795] Iª-IIae q.99 pr.Deinde considerandum est de praeceptis veteris legis.Et primo, de distinctione ipsorum; secundo, de singulis generibus distinctis.Circa primum quaeruntur sex.Primo, utrum legis veteris sint plura praecepta, vel unum tantum.Secundo, utrum lex vetus contineat aliqua praecepta moralia.Tertio, utrum praeter moralia contineat caeremonialia.Quarto, utrum contineat, praeter haec, iudicialia.Quinto, utrum praeter ista tria contineat aliqua alia.Sexto, de modo quo lex inducebat ad observantiam praedictorum.ARTICULUS 1[37796] Iª-IIae q.99 a.1 arg.1Ad primum sic proceditur.Videtur quod in lege veteri non contineatur nisi unum praeceptum.Lex enim est nihil aliud quam praeceptum, ut supra habitum est.Sed lex vetus est una.Ergo non continet nisi unum praeceptum.[37797] Iª-IIae q.99 a.1 arg.2Praeterea, apostolus dicit, Rom.XIII, si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut teipsum.Sed istud mandatum est unum.Ergo lex vetus non continet nisi unum mandatum.[37798] Iª-IIae q.99 a.1 arg.3Praeterea, Matth.VII, dicitur, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, haec est enim lex et prophetae.Sed tota lex vetus continetur in lege et prophetis.Ergo tota lex vetus non habet nisi unum praeceptum.[37799] Iª-IIae q.99 a.1 s.c.Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes.II, legem mandatorum decretis evacuans [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • drakonia.opx.pl
  • Linki